Latin
LIBER SECVNDVS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 67
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. Summarium Libri. rosa inter spinas, ita doctrina enititur inter difficultates; quae in hoc Phaenomeno offeruntur copiosissimae, partim è Sole ipso: nam sicut Rosa tactu, sic Sol visu est difficillimus: partim ex instrumentis, quorum acquisitio, vsus, &insitus defectus, obseruatori multum laboris, toedij &curae creant: partim ex ipsa obseruandi praxi, nec non obseruatorum ordinatione; quae si molli bracchio peragantur, Phoenomenon eruditorum theatro, deprauatum atque indignum obtrudunt, vti visum libro primo: si studio seuero contrectetur, limâque accuratiore subigatur, sui cultorem tantum non enecat: ita argutam, ita indefessam operam exigit. In hoc igitur Libro ego difficultates ex obiecto; difficultates ex instrumentis necessariis; difficultates ex vsu enatas eruo, enodo, &pro virili caueo: eaque occasione Tubum opticum, è fundamentis opticis, quod hactenus fortasse multi desiderarunt quasi per transennam demonstro. Tu quisquis haec legis, vera &bona Deo, lapsus mihi attribuito; &homo cum sis, humanitatis memor esto. Vale &conatus bonos boni consule. Studium P astronomicum, Phaenomenis indagandis deditum, laboriosum. Cap. I. II.