Latin
IBUPETRV
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 691
Unproofread scanNot analysed yet
id quod ex citatis illorum auctoritatibus satis liquere potest. Plures etiam congerit pro hac sententia. Idem Clariss. Vir, qui supra pag. 687. loannes Baptista Laurus S. D. N ab intimo Cubiculo, &Sacri Cardin. Senatus à secretis, in sua Theatri Romani Orchestra, quam Romae anno Dom. 1618. scripsit, &Riquius Belga 1625. 10 rypis cuulgauit, de Cometis in Caelo aetherio generatis, p. 40. 41. 42. 43. vbi sic ait. Est &Horatius Grassius, qui examen aliorum improbum, vt Persiana voce vtar, de Cometis sua trutina ca 1) stigauit. Per hunc ergo, perque loannem Antonium Roffenum, Antonium Lucianum, Albertum Rutilensem, Michaelem Petrum, &loannem Aluares, ea demum assequimur, quae Seneca scripserat, longioris aeui dil gentia in lucem extractum aliquando tri; materisque nostros tam aperte ignorasse, tam in ramur &c. lacobus Salianus, quem supra quoque ro Natura Solis ignea produxi, de cae 2) o corruptibili, in diem Quartum Gelesis, loco citato, tom. 1. suorum Arinalium ita scribit. Quod si caelos in die ludi in ardore ignis soluendus credimus, id de Astris quoque intelligi par est, ideoque &dissolubilia esse diuina virtute vt in melius conmurentur. Quid lucidius Sole? &hic deficiet. Stellae eadem de caelo. Nam quod haec ad aduentitiam immutationem tlementorum plerique referunt, cum caelos accipiunt, in quibus nubes &volucres vago cursu circumferuntur; vim afferre D. Petri verbis videntur. Apostolus enim caelos ab elementis aperte secernit. 40 adueniet autem dies Domini vt fur, in quo cali magno impetu transient, haec de veris caelis accipienda sunt, nam sequitur, elementa vero calore suluentur: terra autem &quae in ipsa sunt opera, exuren 4) tur. Cum igitur haec omnia puta caeli &elementa, quae proxime dixerat, dissoluenda sunt, quales oportet vor esse in sanEt conuersationibus &pretatibus, expe 50 ctantes &properantes in aduentum diei Dumini, per quem caeli ardentes soluentur, &elementa ignis ardore tabescent? Ecce hic iterum caelos sepositos ab elementis; nouos vero caelus, &nouam ter 5) II. ram, secundum promissa ipsius expectamus. &c. Quis etiam non videt violentam esse interpretationem, Caeli ardentes soluentur; caeli sicut fumus liquescent; caeli magno impetu transient; caeli peribunt; id est, purgabuntur, nitescent, &quasi à rubigine detergentur? At quis nescit aquam, quae abit in fumum, in alteram transire substantiam? sicut &ligna, quę ardore soluta in cineres abeunt? nec satis commodè dici, perire, quae secundum materiam formamque remaneant? Quis non duram fateatur illam expositionem, mutabis ea &mutabuntur, id est, purgabis eos &renouabis? praesertim cum nullae à caelis contrahantur sordes? conueniens autem sit caelos, qui seruitrunt rerum sublunarium perperuis altirationibus, ita à seruiture liberari, vt cum maximo incremento gloriae, sint obiecta corporum gloria praedirorum quod incrementum auctum in septuplum, vt affirmat Magnus Isaias, ne sit iolentum in perpetuum, à noua forma, quae sit consentanea tantae luci, proficisci debebit, vt supra cum Molina dicebamus, quod confirmat Cornelius in quartum diem.