Latin
709.1 to 709.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 709.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Audisti inter sese digladiantes istos philosophos, quorum è parte staturum arbitrare Magnum Basilium? videamus. (Hisce de rebus, (prosequitur ipse,) 15 nunc si aggrediemur dicere, in Nugas perinde atque illi incidemus. Quare illis omissis, sese vt mutuis elidant controuersiarum digladiationibus, sermone itidem de essentia posthabito, Mo 20 fidem habeamur. Ex his itaque clarissimum est. Sanctum Basilium caelum in Quintam essentiam neutiquam retulisse, alioquin &se ipsum in Nugatorum censum annumerasset. 25 Quod autem ait non placere sibi asserere, caelum esse mixtum ex vno vel pluribus elementis, nil penitus pro aduersa parte facit, neque ex eo efficient vnquam, Diuum Basilium vel Quintam 30 in caelo essentiam admisisse, vel caelum à natura elementorum penitus exclusisse, cum ex ipso contextu &vi argumenti hic, &alijs locis alibi, manifestum sit, Sanctum Doctorem plus non voluisse, quam caelum non esse compositum ex elementis impuris aut semimixtis, sed esse quid purissimum, simplicissimum &defaecatissimum. Neque textus iuxra Eustatii versionem allatus, aduersam partem quidquam iuuat. Nam neque versio germana, neque sententia illa Basilii, sed ex eorum qui Quintam essentiam propugnant mente, contra alios à Basilio affertur. Sed placet ipsa verba Graeca afferre, ne iniuriosus in Eustathium videar. Αλλαμεὸ ἐστὶ ἐκ τῶν πράτην σημάταν δ δὴ τοιχὴα κπλοῦμην, οὐνθιτομ τίμαν δκνατόρ 5C μῶν ὑποθίσθαι τὸν ὑρανόν, &c. τῷ τῷ ἐὰ διαρρων. Quae in primo Basilii Gręcolatini tomo, Parisiis 1618. edito, è quo ista om 55 II. nia transcripsi, pag. 14. sic optima fide sunt reddita. At neque supponere possumus, ex primis corporibus, quae &elementa vocamus, caelum constare, propterea quod, &c. Eustathius autem, haec eadem sic transtulit. Nec de illis principalibus corporibus, quae vocantur elementa, possibile nobis est credere, caelum fuisse compositum, &c. Relinquo Lectoris iudicio, an hanc versionem genuinam sentiat. Sententia certè ipsa Sancto Patri fide non bona adscribitur, quae ab assertoribus esse tiae Quintae, tanquam membrum argu menti Basiliani affertur, cum tamen Basilius esse non vt suam, sed vt aliorum afferat, &deinde reiiciat vt falsam, id quod Sole clarius est tam ex ipso conextu; quam verbis ipsius Basilij in fine argumentorum ita subscribentis.