# Rosa Ursina 71

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, HELIOSCOPII INVENTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/71

Hedioscopium igitur vitris constat coloratis minimum duobus, conuexo & concauo, materia bene crassa, pura, solida, non bullis, non arenulis, minimè verò venis, tractibus, seu vndis insessa, elaborata in segmentum seu frustum perfectè phaericum, quorum alterum sit vel vna ex parte, vel vtrinque conuexum; alterum concauum, vel vtrinque, vel concauoplanum, prout in tubis non coloratis fieri consueuit. Nam confectio istarum coloratarum lentium, ab aliarum perspicuarum elaboratione, nihil penitus differt: quemadmodum neque collocario in Helioscopi tubos. Quod si crassities duarum lentium lenter à len Soli retundendo non sufficit, addatur vitibus Teliotrum similiter coloratum, & vtrinque copij, solis planum sed tersum & apprime politum co foribus aut plura, prout res exegit. Perinde audifferunt. tem est, quo loco eiuscemodi in tubum inserantur, siue ante, seu post, seu denique Dispositio inter lentes adiungas, dummodo sint omnia haec vitra tam inter sese quam cùm lentium. entibus parallela, & ad axem coni solaris per sua centra singula erecta. Color omnium quantum fieri potest sit vnius generis, verbi gratia caeruleus, viridis, flaius, furuus, aut quicunque tandem alius quod si vniusmodi color haberi nequit, accipiantur mixtim qui possint. Talem ego tubum ab initio composui, è fragmentis caeruleis laminarum vitrearum, quo & Maculas in Apelle meo editas obseruaui, sed & faculas optime discreuit qui tandem tubus virtutis sanè non vulgaris Sereniss. Arch. Maximiliano, pient. menTyrolis Domino, atque Ord. Teut. Magn. Magistro, cessit eidemque Maculas & Faculas Solares saepe ostendit. Quo autem Tubus in se fuerit potentior, eo ad hanc rem aptior existet: potentiam tubi metior, penes obiecti magnam & distinctam repręsentationem; quod plerumque imo caeteris paribus, semper praestant ij, qui sunt longiores, seu quorum vita conuexa sunt sphaerarum maiorum seg menta. de qua tamen re ex instituto in posterioribus agetur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
