# Rosa Ursina 725.1-5

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 725.1 to 725.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/725.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/725.1

Secundum hanc igitur positionem, dicendum est luminaria caeli posita esse in pluribus orbibus, in corpore tamen vno continuo, quod Scriptura vocat nomine firmamenti: & ideo dicit omnia lumina. 35 ria posita esse in firmamento caeli: vnde rationes ad hanc partem inductae sunt concedendae. Primo. Ad illud quod obijcitur, quod numerus est ex diuisione continui, di 40 cendum quod verum est de illo numero, in quo numerantur corpora eiusdem naturae in genere entium; sed non est rerum de numero quo numerantur corpora in genere mobilium: Ad hunc igi 45 tur numerum faciendum sufficit sola motuum distinctio: & sic est in proposito. Secundo. Ad illud quod obiicitur, quod orbes planetarum mouentur con 50 trariis motibus sphaerae vltimae: ergo discontinuantur, dicendum quod non sequitur: hoc enim non habet veritatem nisi in corpore solido: in corpore enim 55 II. subtili, & raro sicut est aqua & aër, manifestam habet instantiam. In his enim distinctio potest venire à virtute motoris salua continuitate mobilis, propter hoc quod est maximè obediens motori, nec habent superficiem sic terminatam, sicut habent corpora solida: & illud patet plane, cum duo venti oppositi perflant in aëre, ita quod vnus desuper, & alter subter. Tertio. Ad illud quod obiicitur de Damasceno, quod caelum planetarum distinguitur à firmamento, dicendum quod distinctio caelorum plus attenditur secundum diuersitatem proprietatum & motuum, quam attendatur secundum discontinuationem corporum, licet vtroque modo possit attendi. Vnde & Rabanus in distinctione caelorum, caelum siderium, & caelum planetarum sub eodem caelo comprehendit. Quarto. Ad illud quod obiicitur, quod si planetae sunt in firmamento, quod nullae sunt stellae erraticae, dicensum quod non sequitur, quia in eodem corpore possunt contenta diuersimodè collocari, ita quod vnum alligatur inseparabiliter, reliquum verò minime. Et stellae dicuntur fixae immediate positae noctaua sphaera, cuius motu mouentur: planetae verò sunt in orbibus inferioribus, qui mouentur motu alio: ideo aspectui nostro erratici videntur, dum contra viam superioris orbis incedunt.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
