# Rosa Ursina 729.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 729.1 to 729.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/729.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/729.1

Porro quam scribat sanctus Ambrosius in suo Hexaemeron contra aliter opinantes, patet in libro illo. Arbitror ergo in hac materia sobriè esse lo 15 quendum. Rariones quoque Aristotelis, quipus probat Caelum esse alterius naturae, non sunt demonstratiuae, sed solum probabiles: nempe quod ar- 20 guit de specialitate motus caelestium corporum, quod non mouentur ad medium, nec à medio, sed circa medium, quid demonstrat, cum & ignis in propria sphaera, circa medium 25 seu circulariter moueatur? Et si dicatur hoc esse per accidens, vtpore virtute sphaerae superioris ipsum continentis, non tamen motus ille est igni violentus, aut pe 30 nitus innaturalis. Denique in generationibus mixtorum, elementa leuia, scilicet ignis, & aër, naturaliter mouentur deorsum, qui motus est eis naturalis per respectum ad naturam v. 35 niuersalem. Sic dici posset de motu Caelestium corporum, quae etsi essent elementaris naturae, non tamen sequeretur ea corruptibilia esse, cum nec ipsa cle- 40 menta sint corruptibilia secundum se tota, & aliae rationes incorruptibilitatis possint assignari in eis. Hinc Sanctus Thomas super Secundum, positionem Aristotelis vocat opinionem, atque in Prima parte, quaestione sexagesima octaua, multum fobrie loquitur de ista materia dicens: [* Si dicamus Firmamentum esse 50 Caelum sidereum, tunc aquae quae sunt supra Firmamentum, possunt dici illius naturae cuius est hoc caelum. Vnde qui dicunt Caelum esse de natura 55 II. elementorum, dicere possunt aquas illas esse elementares. Qui autem asserunt Caelum esse specialis naturae, dicunt has aquas 5 non elementaris, sed caelestis naturae esse: & qui ponunt aquas elementares supra caelum, dicere possunt, quod non sint graues, sed subtiles: nec fluidae, sed tanquam glacies firmae ac durae. Vnde à quibusdam Caelum crystallinum vocantur. haec sanctus Thomas. Amplius sicut Sanctus Bonauentura tangit, super Secundum: Hi dicunt, quod Deus in ordine vniuersi magis attendit commune bonum & finis vtilitatem, quam formae qualitatem & bonum specialis naturae.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
