Latin
MODVS NATVRALIS SOLEM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 73
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, Macularum progressus quotidianos, &eorum inter sese distantias, vel auctas in ascensu, vel descensu imminutas liquido aduertes: &quod solo Helio 25 scopii vsu per directum obtutum firmi ter assequi non vales, id hac adiutus naturae &manuali opera, sine difficultate absque hallucinationis metu, cum gaudio atque admiratione assequeris. Quarto, Praecipua autem &singularis huius praxeos laus atque gloria est, quod apparentes Macularum insigniorum salte cursus, stationes &loca visa, obtinebis, absque vllo refractionis, alioquin intercursantis &negotia plurima facientis, interuentu. Vnde &cursus atque loca Macularum vera, sine vlla erroris aut fallaciae vllius suspicione assignabis. Quae res, sicuti huius Machinationis propria, 4 ita momenti est maximi. Nam hac ratione, si vlla alia, proteruus aduersarius in loco vero Macularum assignando, nolens volens constringitur, vt suis locis plenius disseretur. Sed hisce sua nihilo minus vt dixi interueniunt, Incommoda: Primò, Licet foramen factu sit facile, tamen donec immissus Solis radius ita sec explicet, vti Maculas obtutui in aliqua maiore &satis perceptibili quantitate, atque forma ad hanc rem necessaria repraesentet, omnino magna ab eodem exigitur, ad 10. 15. 20. &plures passus, distantia: locus autem tantus, solaribus ra 55