Latin
IMMISSIO SOLIS ARTIFICIOSA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 74
Unproofread scanNot analysed yet
IMMISSIO SOLIS ARTIFICIOSA, per vnam Lentem conuexam, &eius difficultates. CAP. VI. ODVS iste à priore nihil differt, M nisi in hoc; quod vbi Sol immissus 55 II. ante fuit nudo foramine, hic in ipso adhipetur lens conuexa, quae solares radios directo alioquin progressuros acceptos nfringit nonnihil, &refractione dilatat, totamque Solis speciem, mundam praecisam &naturali maiorem, in basin communem defert. Commoda huius immissionis artificiosae sunt haec. Primò. Species mundissima &praecisissima in chartam allabitur, cum vegetissima Macularum expressione, ita vt elegantius vix possis quidquam in hoc genere imaginari.