# Rosa Ursina 74.1-3

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 74.1 to 74.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74.1

Cap. V. II. dijs vndique patens, id quod ad rem ferè est necessarium, quia omni diei tempore oportet in procinctu stare, & ridenti Phoebo, fauente caelo ostium reserare, communiter haud ita facile reperitur: qui tametsi habeatur, non facile obtenebrabitur, vel qua parte Sole obuerretur, fenestras aut valuas foramini faciendo idoneas habebit, & si Sol altius supra horizontem eleuatus fuerit, oportebit ex alto foramen aperiri; vbi autem sunt tam alta habitacula? quod si sub tectum ascenderis, plerumque loci obseruandi difficultas maior oborietur. Secundò, Sol continuo suo motu à directo foraminis ingressu sensim abit, quo autem maior distantia, eo celerior erit motus, & sic nisi ipsum foramen ad Solem recta possit semper obuerti, fit vt eius vsura non sit futura diuturna, vel certè obliqua, atque ideo fallax, discum enim Solis non circularem, sed ellipticum cumque semper varium procreabit, ad obseruandum inhabilem. Versatile autem foramen efficere, est artis, laboris, sumprusque non vulgaris: oporteret enim habere tam longam, sed rigidam perricam &c. Tertio. Amplius ipsa tabella chartifera, coni radiosi axi semper debet necessario ad angulos rectos insistere, ita vt axis ad planum chartae congruum semper rectus incidat, & haec circulo Solis apparenti parallela semper incedat. huic modo remedium affert stilus erectus Quartò, Sed & circulus obseruatorius in charta semel assumptus eadem magnitudine pro vna obseruatione retineri debet, cui deinde coni solaris basis, seu lucidus Solis discus aequalis affulgeat oportet, hoc verò obtinere est admodum difficile, & tamen ita necessarium, vt si negligas, fallacem obseruationem edas: nam Macularum inter sese distantiae statim ampliantur, quamprimum Solis figura fuerit maior admissa: igitur dum vnam obseruationem facis, ex qua situs & distantias Macularum ad Solem & inter se venaris, operam dabis, vt eadem à foramine immissionis distantia circulus obseruatorius teneatur, qui solarem conum rectè secet, & sectionem circulo obseruatorio aequalem faciat; horum quolibet neglecto, vitiosa obseruatio fiet.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
