# Rosa Ursina 74.4-7

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 74.4 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74.4

Haec autem inuiolata in obseruando praestare, est res in praxi difficillima. Porrò vni obseruationi vnus tantum necessario debetur circulus obseruatorius, in modo obseruandi quocunque; siue vnam tantum siue omnes, siue multas seu paucas maculas obserues. Quintò, Insuper istis omnibus euitatis, ipsa Solis effigies in chartam allabitur circulo non adeo munditer ad margines praeciso; neque Maculas aut facu 10 las exactissimè terminatas & distinctas in extremitatibus suis offert, sed confuso quodam & nebuloso confinio. Quod ideo fit, quia ad singula foraminis facti assignabilia puncta, fiunt intersectiones ra 15 diosorum Solis conorum, qui postea singuli in directum à foramine progressi sese paullatim dilatant, & radios speciem Solis. Macularum, atque facularum deferentes, mutuis congressibus atque in 20 tersectionibus miscent, dictamque immundlitiam atque confusionem pariunt. Quod tamen naturae peccatum ineuitabile corigitur vsu Helioscopij, sicut vicissim, hulis in collocandis aptè Maculis impotentia atque incertitudo iuuatur, nec non errandi procliuitas euitatur, per hanc naturalem Solis in charta depingendi peritiam, & inductum arte praedicta perpendiculum, & sic alter ab alterius nempe iuuatur ope. Nam ex hac pictura accuratè instituta acquiritur Macularum & Facularum apta in Sole positio, distantia ab Ecliptica, magnitudo & figura, iter diurnum, inducti perpendiculi beneficio eruendum: figurarum autem munda praecisio, & densitatum atque raritatum ratio, eruuntur Solis inspectione per Helioscopium, atque calami deinde designatione: id quod ego in toto meo Apelle perquam 40 studiosè feci, vsus vtroque semper in obseruando artificio: de qua re fusius egi in libro primo. Huius immissionis figuram require & inspice Cap. ad num. 7. G. 1. vbi naturam oculi cum arte confero, & hunc modum artificiosum voco, ratione facti foraminis.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
