# Rosa Ursina 74

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, IMMISSIO SOLIS ARTIFICIOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/74

IMMISSIO SOLIS ARTIFICIOSA, per vnam Lentem conuexam, & eius difficultates. CAP. VI. ODVS iste à priore nihil differt, M nisi in hoc; quod vbi Sol immissus 55 II. ante fuit nudo foramine, hic in ipso adhipetur lens conuexa, quae solares radios directo alioquin progressuros acceptos nfringit nonnihil, & refractione dilatat, totamque Solis speciem, mundam praecisam & naturali maiorem, in basin communem defert. Commoda huius immissionis artificiosae sunt haec. Primò. Species mundissima & praecisissima in chartam allabitur, cum vegetissima Macularum expressione, ita vt elegantius vix possis quidquam in hoc genere imaginari.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
