Latin
MARS CAELI SOLARIS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 741-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARS CAELI SOLARIS, Antiquus Incola. Sexto. Quod autem Tycho Braheus Martem Caelo Solis inuexit, nec Solus neque more nouo id ex obserua tis suis attentauit. Nam multis ante ipsum saeculis Princeps Astronomorum Ptolomaeus, vt postea patebit, (contra quam Mersennus aestu communis torrentis abreptus opinatus est) ex motibus caelestibus à se deprehensis atque definitis, &sphaeras planetarum sphaeII. ris commisceri, (Nota haec bene Lector) &circulos circulis implicari, &axes axibus intercurrere, polosque polis occursare expressissime dixit; quibus tamen euementibus ab omni sese incommodo solius caelestis corporis mobilitate, atque loco cedendi facilitate, adeoque liquiditate, liberauit. Errones itaque alioquin duros, &sibi mutuo cedere nescios, per auras illas tenuissimas nullo negotio liberrime circumduxit, tametsi vnus alterius circos subinde per transuersum intersecaret; ex hoc enim absurdi nil penitus in rerum naturam admitti aiebat: Muteria illa spirabili transitum, facillimum alestibus istis cursoribus praebente. Vide Solem illustratum, Illustris ac Generosi Domini, Domini loannis Ni colai à Smoguleck Smogulecki, qui pro hac doctrina citat etiam Copernicum, Keplerum, Sarsium, Rothmannum, aliosque; aitque communem esse apud omnes fere Astronomos sententiam. Hoc certum est, inquit, si caelum Solis propter Epicyclos Veneris atque Mercurij ponatur majus, vt fieri debet necessario, quemadmodum supra diximus &infra dicemus, tum non solum iuxta Ptolemaeum, sed etiam iuxta Thebitium, Albategnium &Alphraganum Ptolemaeo posteriores, Mars infallibiliter, &quidem profunde ingreditur caelum Solis. Haec ibidem, &c Posset hoc loco afferri difficultas Physica contra caeli duritiam, quam nonulli suscirant ex contactu mutuo corporum durorum exorta; cum enim duae quaelibet sphaerę caelestes adamantinae continens &contenta simul habeant superficies suas conuexas; videtur fieri non posse, &ob amplitudinem sphęrarum, &motuum localium contrarietates, multaque alia inconuenientia inde ecutura, vt motus diuersi locales contingant. Sed hosce multorum discursus, ex natura contactuum superficialium desumptos in praesentiarum Lectoris arbitrariae speculationi committo; erit alius fortassis ea excutiendi locus. nunc telam acceptam ex auctoritate aliorum prosequi tempus monet. Ffff 2