# Rosa Ursina 741

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, DE CAPITE COMETARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/741
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/741

formidoloso 55 suum marginalem, quem tamen non semper spectandum praebet, praeter exaperationem frequenter exhibitam, de quibus alibi saepe; etiam quasi quadam repentina fulguratione toto suo parente hemisphaerio quaquaversus ex aequo coruscat, haud aliter ac si intus concepta intumescens luce rumperetur & in fulgetri morem effulgesceret, iubare momentaneo subsultans: de cuius pha 10 seos origine, caussa, modoque merito posset aliquis ambigere: Vtrum ex Sole an aliunde prodiret? Simon Marius in Mundi louialis ad Lectorem praefatione putat hoc pro 15 uenire ex interna Solis scintillatione quam ait esse quasi quandam fulminationem siue ebullitionem materiae solatis. Hac enim, inquit, ratione vidi superficiem Solis commoueri, non aliter ac ac aurum à summo calore liquefactum, in quo fluxu similis commotio & quasi fulminatio existit in superficie auri, &c. Haec Marius experientiam rectè describens, cui consentit etiam Reuerendus Pater Raphaël Auersa, vti suis dicitur locis; An autem caetera omnia hinc illata, ita sese, vel secus habeant, partim Astronomis dijudicandum relinquo, partim in aliud tempus sententiam meam ex actiori disquisitioni reseruo. Nihil enim temere, nihil praeciitanter assertum, sed omnia praemeditaa & matura in medium allata vellem. Effectum certum video, caussam ipsius liquidam vtcunque in obscuro versari haud inuitus agnosco. Haec per transennam: nunc ad Martem accedamus.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
