# Rosa Ursina 745.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 745.1 to 745.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/745.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/745.1

Caeterum quamquam auctor hic de Maculis solaribus breui compendio mul ta & praeclara dixerit; tamen an omnia veritati & Phaenomeno consentanea existant, facile iudicabit qui ROSAM VRSINAM inspexerit. In ea namque Maculas in et cum Sole circa centrum suum ordinariè viginti sex aut septem 10 diebus gyrato circumduci cognoscet: quarum varietatem incredibilem, apparitionem & disparitionem sullemnem, non posse defendi ex interno Solis me ditullio in superficiem extremam pro 25 cessione sola, & ab hac iterum versus interiora discessu; praeter ea quae in toto opere sponte occurrunt, euincunt etiam sequentia, Primo. Ex eo quod Maculae Soli in 20 natantes non gyrentur in se ipsis circa centrum proprium, vti fuse probaui suo loco, item quod non congregentur è fortuito paruularum concursu, pro ut ipse etiam auctor recte probat, tan 25 dem quòd eadem magnitudine, figura, & situ vix vlla diu compareat, sed semper forma habituque diuerso, vti ex rot annorum septendecim continuis obseruationibus deprehendis sequitur omnes 30 Maculas, si pauculas reduces demas, inter se distinctas esse. Vnde vlterius sequitur, cum à Sole condito semper fuerint & comparuerint aliae atque aliae, debere quodammodo esse infinitas, ita vt Sol illas nequaquam nunc caperet. Neque dicas ipsas intra Solem verti, & deinde alio schemate ex situ variato comparere; nam obstat quod Macula quaelibet ab ortu solaris limbi ad occasum eiusdem progressa, omnem corporis sui situm obseruatori exhibeat, vti demonstraui; cur igitur Macula nulla vnquam instar lineae gracilis in medio Sole, cur non lata ad oras Solis apparet? si quidem ipsa perpetuo rotatu circa suum centrum voluitur, dum circa Solem commeat? cur omnes suam latitudinem semper explicant in medio? cur tenuitatem & gracilitatem 50 ostendunt tantum circa Solis extrema? Responsio accommodata deest. Maculae igitur si in Sole perennant, tot nunc erunt, vt in Sole praeter Maculas compa 55 II. I rere nihil debeat: imo eundem magnitudine excedent. Secundo. Ratio nulla dabitur, cur ad viciniam Poli solaris Borealis, & Australis Maculae primariae nullae emergant, sed intra Zonam Solis torridam sese tantum contineant.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
