# Rosa Ursina 757-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/757-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/757-2

SCHOLIVM. Ex his habes primo. Ptolemaeum verbis expressis negare substantiam corporum caelestium esse durum, aut resistentem, sed affirmare mollem, tractabilem, flexilem, cedentem, sine vllo obstaculo axibus, circulis sphaeris, mo bilibusque quibusuis permeabilem. Secundo. Et ob hanc caussam nihil referre, etiamsi axes axibus, circuli cir 50 culis, sphaerae sphaeris, ita motibus caelestibus exigentibus, simul implicentur inter se; non tamen idcirco vel morum stitum, vel corpora caelestia penetratum 55 II. iri, eo quod sine vlla obsistentia in ipsis vltro cedentibus astra, vt dictum est, ferantur. Tertio. Et quanquam in istis physicis sublunaribus crassis & materialibus rebus, absque mutuis impeditionibus haec fieri aut repraesentari sit difficile; nihilominus si inuentis his Ptolemaicis hypothesibus caelestia in motibus correspondeant, ibi ita fieri, non esse ambigendum. Neque tamen ab hisce materialibus ad illa trahendum esse argumentum. nostra enim ob duritiam obluctantur, & resistunt sibi mutuo: illic autem in materia tenui, omnia absque vllo renisu sibi statim loco cedunt, & sic motus indemnes absque corporum penetratione fiunt. Quarto. Quod aurem ab hisce inferioribus naturis ad illas superiores non sit argumentandum, confirmat ex eo, quod alioqui etiam caeli simplicitas tolleretur. Quinto. Hinc quoque bene obseruent isthaec, ij praesertim, qui sub Pto lemaici systematis defendendi & propugnandi praetextu, inextricabilem caelorum duritiem machinantur, ij enim Ptolemaeo è diametro repugnant. Agnoscit enim Ptolemaeus mutuas quidem suarum Theoriarum permixtiones, in circulis, in axibus & polis, eorumque motibus; corporum tamen caelestium durorum positiones respuit, atque adeo ipsorum motuum retardationes per hoc solum euitat, quod caelestia corpora fluida, & quidem sine vlla resistentia ob naturae subtilitatem, mobilibus astris cessilia facit. Hoc autem est caelum fluxile & flexile agnoscere. Ptolemaicam ergo isti Astronomiam non lectantur, sed nouam & Astronomis antiquis incognitam obtrudunt, cęlorum structuram, sui nimirum cerebri phantasiam. Sexto. Patet hinc Tychonicas Hypotheses Prolemaicis in hoc affines elle, dum Tyclio motuum caelestium implicationes etiam adstruit, sola tamen liquiditate absurda omnia euitat. Septimo. Quod autem Ptolemaeus & huc & cap. 1. Libri primi, corpora caelestia diuina & immutabilia depredicat; facit idem quod Plato & omnes Platonici, II. lis tractioni adscribit his verbis: nici, qui nihilominus eadem ex elemenErgo potius ea ratio nobis constabit Sol feruidus tis facta & compacta agnoscunt.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
