# Rosa Ursina 757

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PRO CAELO LIQUIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/757
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/757

Et haec mobilium in superando medio facilitas non tantum competit par ticularibus circulis, sed & ipsis sphaeris, & circulationum axibus; quorum quidem in diuersis motibus implicationem atque permixtionem mutuam, & alternam in nostris quas adornauimus imaginibus vicissitudinem videmus laboriosam & determinatu difficilem, ad seruandum motuum libertatem; in caelestibus autem nullum villi ab eiusmodi circulorum, sphaerarum aut axium, permixtione infertur impedimentum. Amplius & hoc ipsum, quod caelestium simplicitas, non sit aestimanda ex ijs quae apud nos talia videntur, ex eo patet, quod apud nos inter omnes de ipso simplici non similiter conueniat: vnde hoc modo progredientibus accideret, vt in caelo nihil simplex inueniretur, neque ipsius primae lationis immutabilis conuersio: siquidem aliquid apud nos inuenire, quod eodem modo se semper habeat, non solum est difficile, sed simpliciter impossibile. Non igitur hinc, sed ex naturis in ipso caelo existen. 30 tibus, nec non motuum immutabilitate uportet iudicare: Sic enim omnes apparuerint nobis simplices, & magis quidem quam ea quae apud nos talia videntur, exclusa procul omnis laboris & difficultatis circa reuolutiones illarum periodicas quibus obnoxię videri possent suspicione.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
