# Rosa Ursina 76

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, IMMISSIONIS TELIO SCOPICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/76

IMMISSIONIS TELIO SCOPICAE Machina, & eiusdem partes, atque stereographica delineatio, & in vsus impedimentis. CAP. VIII. ACHINA autem obseruatoria, seu Telioscopicae, con stat hisce partibus. Tigillo seu dorso parallelepipedo G, H, cuius vtrinque bases sint vel quadrata vel quadrangula altera parte longiora: cui suis locis insistant duo vel plura retinacula, I, K, Tubo sustinendo aptata. Amplius vna tabella seu asserculo chartifero B. Praeterea asserere D, qui tabellam chartiferam Egestet, & immissum sibi dorsum, quasi totius Machinę pes atque basis sustineat. Accedit hisce vel ex charta crassiore, vel asserculo tenuiore vmbraculum R. Tandem fulcro bifurcato, O, cui superincumbens totum instrumentum, facile quaquauersus, in omnem loci differentiam super planum horizontale seu pauimentum, aut asserem bene dolatum horizonti aequidistantem, moueatur. Quod tamen ita necessarium non est, vt absque eo rectè obseruari non possit: aequilibrium 55 II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
