# Rosa Ursina 774-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, OMNIA AD MAIOREM DEI GLORIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/774-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/774-2

OMNIA AD MAIOREM DEI GLORIAM. AVM iam totum opus & scribendo & imprimendo finitum esset, accessi Illustrissimum atque Excellentissimum Principem Federicum Caesium Lynceum, Principem S. Angeli, &c. acturus pro accepto testimonio, cuius cap. 27. sit mentio, debitas gratias; quod dum agerem, humanissimus Princeps non tantum coram omnia mihi confirmauit, sed & ipsas etiamnum suas ea de re ad Bellarminum, & huius ad se extare dixit autenticas Epistolas; quarum cum incredibili me teneri desiderio ostendissem, Optimus Princeps voti reum me fecit die 3. Iulij, quo eas ad me per Clarissimum Virum D. Ioannem Fabrum Doctorem Medicum & ipsum Lynceum amicumque meum singularem transmisit. Ego igitur nulla interposita mora, Illustrissimi Cardinalis venerandam scripturam vna cum sigillo Patribus nostris loanni Brisselio, Iacobo Fuligato, Nicolao Lancicio, exhibui, qui statim vno ore eam tanquam sancti viri veram manum exosculati sunt. Haec autem non eo feci, quod de fide Epistolarum vlla ratione ambigerem, sed vt Lectoris certitudini consulerem; in cuius gratiam vtramque subnecto. Latinam Principis Caesij, Italicam Card. Bellarminis cuius tamen versionem latinam subiungo, & sic auctoritatibus hisce nihil addo, ne lucem tenebris illustrare velle videar. BEDERICI CAESII LYNCEI Princ. S. Angeli & S. Poli I. March. M. Caelij II. Baronis Romani &c. DE CAELI VNITATE, TENVITATE fusaque & peruia Stellarum motibus Natura. EX SACRIS LITTERIS Ad Illustriss. & Reuerendiss. D. D. ROBERTVM BELLARMINVM S. R. E. CARD. AMPLISSIMVM EPISTOLA.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
