Latin
MOTVS SECVNDVS CIRCA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 82
Unproofread scanNot analysed yet
Mirabile enim est videre, quomodo Maculae omnes quotidie in charta obseruatoria describant sua itinera: seu vestigia quoti10 diana, lineis curuis spiralibus circa centrum circuli obseruatorij inflexa, proportione sanè admirabili: quae res vti non est statim obuia, ita suspensum merito tenere potest spectatorem. Sed 15 spero ita clarè me propositurum, vt dubij nihil sit vlli remansurum. Vnde, Hunc motum in charta obseruatoria euenire, probabis sequentibus ex perimentis. quorum Primum Est, si vno aliquo die per frequentia temporum interualla obserues, vel vnam, vel plures Maculas, ad vnum idemque perpendiculum; sic enim curuilinea Macularum circa centrum vesti 25 gia spontem prodibunt. Secundum. Si in eundem quidem circulum obseruatorium, sed ad distincta perpendicula diuersas diei obseruationes includas, situs Macularum perturbatos acquires; mox tamen vt omnia perpendicula super vnum accommodaueris, itinera circa centrum curua, &ordinata habebis Tertium, Si diuersas obseruationes, dictis diei temporibus peregeris, &circulos obseruatorios inaequales ad aequalitatem reuocaueris: tum omnia perpendicula ad vnum applicaueris, notatis singularum obseruationum locis; inue 40 nies Macularum circa centrum Solis girationem. Hujus rei caussa prima &generalis refertur in situm Solis quem diuersum ad nos acquirit, ex motu circulari diurno, Altera videtur ex Ecliptica promana re: propterea, Notandum est primo. Cum Ecliptica tota intra vigintiquattuor horas vna cum primo motu, circa terram, conuertatur, &ab horizonte quolibet semper bifariam secetur, per propositionem 11. l. 1. apud Clauium in Theodosium; sit vt quodlibet ipsius punctum supra horizontem vnoquoque die eo tan 55 II.