# Rosa Ursina 83

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, MOTVS SECVNDVS CIRCA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/83

dem loci perueniat, vt vno quadrante circuli ab horizontis cum Ecliptica sectionibus vtrinque absit, quod quando euenit, Verticalis loci per illud punctum transiens, Eclipticam ad rectos angulos secat, & vicissim Ecliptica Verticalem. Sol igitur cum centrum suum in Eclipticae peripheria semper circumferat, quotidie semel in eum locum tempusque deuenit, in quo Ecliptica anguos rectus cum Verticali per centrum So is extenso facit. Quod cum fiat, vt mox ridebitur, non multum ante, vel post, vel circa meridiem ipsam, & tunc Sol secundum motum diurnum in suo parallelo velocissimos passus faciat, fit vt Eclipticam raptim in alias, atque alias cum Verticali inclinationes deuoluat. quae quo maiores sunt tempore breuiori, hoc obseruationibus periculosiores existunt, & Maculas è loco suo in charta designato, in alium chartae locum statim traijciunt, etiamsi industrius obseruaror Solem in praeparato chartae circulo semper fixum retineat. Quod ideo accidit, quia Sol in Ecliptica residens, cum sit corpus globosum, aliquantam eiusdem portionem occupans, vna cum ipsa situm suum ad nos, & inclinationem ad Verticalem momentaneè mutat. Quare cum planum verticale & planum Eclipticae per centrum Solis, & centrum terrę semper transeant ipsa tam in caelo, quam in Sole sectionibus suis circulos maximos semper efficient, & in centro Solis sese semper secabunt, facientque cum circulo solari sectiones communes, quae sint diametri eiusdem. Et ex hac caussa, omnia in Soe puncta, pręter vnicum centrum, alium aliumque situm ad lineam verticalem, semper acquirunt, & sitibus ad verticem in centro Solis oppositis ad candem vel accedunt, vel recedunt, & si vestigia sui in plano circuli Solaris impressa relinquerent, lineas curuas spirales siue helicas ostenderent, prout de facto in charta sit, si crebris per diuersa temporum interualla obseruationibus ad idem vmbrae perpendiculum factis, consignata Macularum puncta continuata quadam linea connectas, quae ductu suo curuo lineam spiralem referet. Quod vt bene intelligas; Notandum est secundo, Planum per II. per apparentem Solaris hemispherij CirMacularum curricula, quae sub obseruaculum actum, ad radium visualem peruationibus diuersis in vna charta, ad vnidentem eiusdem centrum, semper est ecam verticalem lineam peractis inuerectum: & quod hinc sequitur, rectum nisses. Motus ergo iste curuilineus apad verticalem, & Eclipticam, necnon parens, & ex aspectibus diuersis enaquemuis alium circulum maximum, per scens, dictis in charta modis, exprimidictum radium visualem incedentem: tur: aspectum autem varium caussat mosupponendo, propter summam Solis ditus diurnus.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
