# Rosa Ursina 86

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, MOTVS SECVNDVS CIRCA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/86

Planum ergo illud, licet cum Sole circumferri cogitetur, in sectione nihilominus verticali libratum & suspensum, situque inuariatum cogitatur, sicut & charta obseruatoria, Deinde non imagineris tibi huiusmodi motus apparentias esse tales quotidie per annum in indiuiduo, sed in specie. nam vt aliae Maculae alijs, & motus diurni alij alijs, succedunt; ita & girationum istarum vestigia, longiora vel breuiora, prout dies longi breuesue existunt. Similitudo ergo in hoc consistit, quod om 20 nes Maculae, nulla dempta, die quolibet describant tales arcus, circa centrum Solis, maiores, vel minores, prout magis vel minus distant à centro, dies longiores vel breuiores fuerint: si quidem Obseruationes diei vnius, ad vnicum perpendiculum sumantur. haec te monere habui. Nunc aliud multo admirabilissimum ex hoc ipso motu affero experimentum.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
