Latin
ANGVLVS BAC
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic parent &limires, &tempus intra illos comprehen5 sum, quod est in Vrbe Romana, exempli uaussa allatum, ante &post meridiem, simul, horarum trium, scrupulorum quattuor, secundorum vigintiquattuor. Et intra hanc latitudinem oportet omnem Eclipticae supra horizontem eleuatae sectionem aequalem fieri, id est ante meridiem ab hora circiter dimidia vndecimae ad duodecimam vsque, (numerando morae Germanico, prout in toto opere facio) &à duodecima meridiana, ad dimidium secundae vsque Dubitatur nunc primo. Vtrum ista merarum positio sit immutabilis? Respondeo, ad vnumquemque locum, da ri vnam istiusmodi &immutabilem vercicalium à meridiano discessionem, &hanc pro illo loco esse inuariabilem. Dubitatur secundo. Vtrum hic verticalium per ęquinoctia incedentium. dum Eclipticam supra horizontem bifariam secant à Meridiano recessus sit idem in omnibus locorum latitudinibus? Respondeo non esse sed pro altitudine poli varia variaris variatur enim angulus A, ad verticem ex arcu contingente A C, &Meridiani AB, comprehensus; qui semper sit Minor, quo minor est altitudo poli, maior quo haec amplius assurgit. Vnde, Dubitatur tertio. Vtrum istorum angulorum verticalium, CAB, minimi &maximi termini passint assignari? Respondeo, in sphaera recta, omnium minimam in Parallela omnium maximam, in obliqua intermediam istorum verticalium discessionem fieri. Nam in phaera parallela, declinatio Solis maxima, seu arcus DC, declinationi Solis maximae ęqualis, hanc rem determinat, vbi tamen nota, temporis extra Meri diem excessum in aequinoctijs nullum fieri, postea tamen, in accessu verticalium ad meridianum, temporis discessum euenire, vt sphaeram inspicienti patebit. In sphaera parallela, Ecliptica intra medium annum semel tantum bifariam secatur, quando in colum solstitiorum deuenerit, in qua tamen angulus ABC, exulat: quemadmodum in omnibus verticibus intra circulum polarem sitis. Vitimum II. Cap. XVII. III Vltimum &maximum anguli BAC, medię horae promotionem obijciunt. argumentum est in loco, cuius verticem proinde opportuna in obseruando sunt Circulus polaris tangit; ibi enim anguadhibenda remedia.