# Rosa Ursina 98

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, DIFFICVLTATES E VITRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/98

Neque clirystallus ipsa è montibus eruta, quantumuis defecata, pura, 10 syncere, & perfectissimè perspicua videatur, vori compotem facit: quando enim ad rem venitur, intus venis & meatibus naturalibus, inaequaliter diaphanis difformiter continuatis passim infessa re 15 peritur, quae Maculas, & vmbras secundarias, magis implicat, quam explicat. Et haec de materia: nunc ad Formam venio, Forma, quae huic materiae inditur, 20 est artificialis, superficies nimirum vel plana, vel sphaerica (de reliquis enim figuris nolo hic inquireres) eaque vel caua, vel conuexa; & tam haec quam illa vel vtrimque in lente eadem; vel vt vna 25 quidem facies sit conuexa & altera plana in lente vna eademque; aut altera caua, plana altera: vti in adiectis figuris est cernere. Vbi, ab ed, est lens vtrimque conuexa; superficiebus duabus sphaeri. 30 cis, ab c, & eda. Quod vt melius intelligas, sciendum, lentem hoc loco nil aliud esse, quam sphaerae segmentum seu frustum, sectione plana vel sphęrica, factum, vt si sphaera, e ab e, secetur alia sphaera, fgdh, sectio communis, ab e d, erit frustum solidum vtrique sphaerae commune, a be d, duabus superficiebus sphaericis, ab ei, ad ei, circulari peripheria, a ic, semet intersecantibus, com- 40 prehensum, & quia frustum eiusmodi figuram lenticularem praefert, solet apellari lens. Componitur autem è duobus segmentis sphaericis, ab cia, & ad cia, sectione plana, a 14, factis. Lens igitur 45 integra, semper conflatur è duobus eiuscemodi segmentis, quorum communis basis est circulus. Eiusmodi lentes constant è segmentis vel aequalibus vel inaequalibus, si aequalibus, sectio est à sphae 50 ris aequalibus: quales sunt, è b, & Id, si inaequalibus, etiam sphaerae se mutuo secantes erunt inaequales, cuiusmodi sunt, ob, & flrè quibus nascitur lens, bKIm. conflata è segmentis, Khmn, & KImn. 53 II. qualis etiam est lens, opq r, ex sphaeris, cr.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
