Latin
iv
Christoph Scheiner, Rosa Ursina iv
Unproofread scanNot analysed yet
SVMMA LIBRORVM SINGVLORVM MONOSTICHIS SINGVLIS COMPREHENSA. Auctorem Primum Primus Liber edit Apellem: Errandi caussas aperit, prohibetque Secundus: Obseruata diu spectacula Tertius offert: Aetatem moresque ROSAE dat Quartus &aulam. Synopses accuratiores singulis Librorum principijs pręmissas leges: omnia vero minutatim Capitum Elenchus paullo post recitandus, &generalis rerum Index in fine operis, auido Lectori declarabit, praeter ea quae hic in Dedicatione, &Praefatione dicuntur. Arist. Lib. 12. Metaph. cap. 8. secundum vulgares editiones, at secundum editionem Parisiensem Graecolatinam anno 1619. editum, ita scribit, eodem cap. lib. 14. Multitudinem vero Lationum (seu conuersionum caelestium) oportet ex peculiarissima (siue maxime propria) philosophia Mathematicarum serentiarum, videlicet ex Astrologia considerare (addiscere:) haec enim de substantia sensibili quidem, at sempiterna speculatur. Biblioth. Regiss Berolinens. s