# Rosa Ursina ix

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LIBER inquam, hic meus. Cuius ARGVMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/ix

Id quod cum iure INVENTORIS, tum exigente VRSINAE DOMVS DIGNITATE, atque adeo ipsa NATVRA fauente, atque inuitante, me facere posse, censeo. Quamcumque enim in partem respicio; video vndique, aut cum ROSA SOLEM; aut cum SOLE ROSAQVE VRSINAM FAMILIAM perpulchrè consentire: vt credam ea, quanquam conditione sint diuersa, indole tamen paria, arcanam inter se amicitiam coisse. Tametsi id mihi hic non sumam, vt haec inter se singula comparem; neque vt ea, quae obluctantur, ad mentiendam similitudinem, violentus detorqueam: quorum illud longius aequo negotium; istud compertum inopiae diuerticulum foret: sed duabus solum in rebus haec conferam; quas omnium (vt equidem reor) consensus, laeta admurmuratione est probaturus. PRIOR est, SOLIS mirificus SPLENDOR; quo ille mortalia, ceu colore quodam inducto, omnia pingit, & illustrat; resque ex informibus, & obscuris, formosas illico reddit, ac venustas. POSTERIOR SOLIS est CALOR: quem ille qua terrae mariaque latissimè patent, vltro perliberaliter diffundit; eoque opem vniuersis, prodigo sinu dispensat. Nec amicos solos gratosque respectat; sed natum ad beneficia sidus, omnes etiam immemores aduersosque assiduè iuuat: Noctuis solum, maleque ominatis bubonibus infestum. Quoties nubes illud iam coëuntes minantesque placat? quoties in excidium vrbium coniuratas tempestates calore propitio serenat? Nempe beneficum illi ingenium est, & solius maleficij ignarum. Ab hoc ad aemulam SOLIS ROSAM diuerto: cuius COLORE, iam in purpuram rubente, iam niuium candori certante, nihil est, quod blandius oculi gratiusque contemplentur. Eadem, ODORE, quo omnium suauissimo blanditur, omnem fragrantis Hyblae, FLORAEQVE vernantis inuidiam triumphat. Nec blandus tamen is magis ODOR est, quam salubris. Partem ille quae in homine praecipua est maxime seruat; capitique infusus, vires, quas labor exhauserat, morbusue hebetarat, instaurat: atque vnde plurimum damni humano generi ingruit, armatam in clades temulentiam, arcana vi feliciter exarmat. Hanc iube aliquis ROSAM abesse; de amaenissimo Roseto, deforme nudumque vepretum reddes. Eadem simul vaginam ruperit, deque calyce suo promicare rursus caeperit, iam senticetum credes omne, Roletum esse; iam spinas rudes, in pictos frutices abire; iam horrida tesqua, mera tempe fieri. Tantam SOLIS SPLENDOR, & CALOR; tantam ROSAE COLOR, & ODOR rebus potest mortalibus gratiam afferre. Hic ego iam verebor, VRSINE PRINCEPS, ne; si GENTIS TVAE Lucem, dixero nihil huic neque SOLI nec ROSAE concedere; vim afferam MODESTIAE TVAE: quae mauult ILLVSTRIA FACERE, QVAM SVA BENE FACTA PALAM AVDIRE.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
