# Rosa Ursina li

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/li
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/li

Cap. I. II. reddat, omnique fide, autoritate, opinione, & doctrinae possessione exuat: dubium nullum est, eundemmet ab eodem citato textu singulariter perstrictum esse. Nam, vt saepe dictum, qui se Apellem finxerit, praeter fictum Apellem, nullus est. Qui se se Macularum primum inuentorem in Censoris putaticium praejudicium fecisse videri possit; praeter Apellem nullus est. Qui falsarum, ridicularum, atque impossibilium in hac materia opinionum assertor à Censore identidem redarquatur, extra Apellem in specie nemo est. Hunc conuictum, hunc constrictum à se teneri saepe gloriatur Censor: ab hoc primam inuentionis gloriam sibi praeripi proculdubio conqueritur Censor, & aegrè fert, quod sua visa & lecta scripta dissimulauerit Apelles. Itaque solus Apelles est, in quem tela illa contexta & faba cusa est. Hic solus in oculo sudes, in planta haeret spina: hunc amotum, hunc auulsum, hunc pro tritum atque sepultum optat Censor inde data & arrepta occasione qualibet, suis ludificandum atque subsannandum proponit, & ipsis etiam sutoribus atque cerdonibus veluti in flagranti delicto prehensum furem, praedam ludumque facit, & tanquam victo atque damnato impunè insultat passim, & singulis ferme paginis in historia Macularum Solarium Romae 1613. Italicò edita, cum eodem in proscenium exit, orbique toti spectaculum ridiculum exhibet. Ceterum cum huic suae historiae Italicae, Latinum Apellem subiunxerit; omnes in hac Rosa citationes, etiam epistolarum Apellis adiunctarum ex eadem Historia sunt desumptae. Verum enim vero, cum impostura quaeuis omnem hominem maxime dedeceat, tum verò in Philosopho atque homine liberali, sub pia praesertim atque erudita Christi disciplina, à tot nunc annis religiosè educato atque honestè versato, summam cumprimis turpitudinem annetam habet: quod is ex eo non tantum sibi improbus, sed alijs etiam existat Magister voluntarius erroris. Furta autem doctrinę, praesertim solidae & nouae, eo amplius quisque detestatur, quo partus ingeniorum, prae reliquis preciosiores habentur, atque eruditionis fama, nouaeque inuentionis celebritas, in re pręsertim abstrusa, atque ab hominum opinione ex aeuo condito remota, omnibus alijs iure merito longius antefertur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
