Latin
Cap. II
Christoph Scheiner, Rosa Ursina lvii
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. II. in radice adhuc contentam propemodum suffocarent; cuius futuram elegantiam, cum quidam essent eminus conspicati, illico tanto eiusdem exarserunt amore, vt scipsos illiusmet auctores haberi vellent me Raptorem, vt visum capite primo. O factum malè vel à me, si aliena mihi ven dicaui, &alijs venditaui pro meis; vel al improuido Censore, si meam non solum mihi tabulam, sed &bonam ereptum iuit famam. Nam quot facinoris tanti reus iniquè perpetrassem noxas, tot innocenti ver sutus insimulator vtique intulit haud leues iniurias. Et vt ad rem accedamus propius; Tabula Apellis, sunt aliquot eiusdem epistolae ad Marcum Velserum perscriptae; imagi in Tabula depicta, est Phaenomenon Solare, de Maculis Solaribus prima designatione attentatum. Hanc picturam si ego alteri surripui, iners atque excorhaud in merito pictor censeat; etenim si eius depingendi artem callerem, alienos labores cum tante meo periculo, ne dicam dedecore non surriperem; neque tam motruosam atque deformem, pro venustissima Helena proponerem Megeram, &pro Rosa fragrante massam faeridam sufficerem: vt non deessent qui indignitate rei animaduersa, ex Italia vique misero mihi insultarent, &Germanus sim licet, atque ignotus, Italica conuitia, &probrosa quidem dicerent. "Cosi fosse conceduto à me di saperleui "viuamente spiegare, cheio non pregerei meno la lode di essere stato huon Copiatore, di quella, che hanno volu to vsus parsi coloro, che daltre sue opinioni, silono voluti fare inuentori, e fingersi Apelli, quando co mal coloriti, e peggio lineati disegni loro, hanno dato a diuedere, cheeno pareggiano nella pittura, ne anche i maestri di mezzano valore. Latinè (neque enim si tam male pinxi, peius faciam dissimulando, sed volo vt iterum ac saepius totus id Orbis Latinus resciat, atque ignauissimum Apel"lem pro merito tractet sub;) Sic liceret "mihi, (inquit interpres ex mente Censoris meis illius sensa ad vnguem vobis explicare, quandoquidem ego non minorem mihi laudem ducerem fidelis in"terpretis munus praestitisse, quàm sit "ea, quam sibi vsurpare voluerunt, illi, qui "aliarum ipsius opinionum conari sunt "haberi inuentores, atque Apelles sese finxeApelles ex furtina sua Tab.