# Rosa Ursina viii

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, APPROBATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/viii

Post enim quàm ALEXANDER Cardinalis VRSINVS, aeternae famae gloriaeque Princeps, immaturo funere elatus est; inque vno illo, & TV, dimidium TVI, fratrem germanum; & ego Moecenatem longè Optimum, vterque moesti amisimus: TIBI quidem fratris charissimi iacturam sarcire adhuc potuit nemo: Mihi vero Moecenatis erepti patrocinium instaurare TV vnus confestim incepisti; fecistique vt, quamuis PRINCIPEM AMISSVM ego nondum eluxerim, TE tamen PRINCIPE INVENYO, meus hic LIBER sibi gratularetur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
