Latin
LIBER inquam, hic meus. Cuius ARGVMENTVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina xii
Unproofread scanNot analysed yet
I. Pontif. Edit. Colon. &Venetae Lanan. In Indice rerum. Arbor Vrsina, &c. Vina Vnsinae pietatis exemplamortalium summa est, suum Orbi Terrarum CAPVT, tot populis adoratum, de gentili Roseto, saepe produxit: ne nimirum FAMILIA, quae faecundissimo partu suos tot gentibus Principes dedisset, in solis Ecclesiae Principibus, id est, Optimis Maximisque Pontificibus gignendis, effaeta sterilisque fuisse, diceretur. CONSISTERE in his fastigijs vel ipsa AMBITIO debuisset; neque Gentis TVAE gloria plus vltra niti, si mortalis felicitas, explere immortales animos posset. Igitur VRSINI altius adhuc ire, &CAELVM ipsum inuadere ausi, colonias eo duxere, nouisque ac magnis rem illam publicam ciuibus impleuerunt. Horum alij fuere MARTYRVM purpura, alij innocentiae praetexta visendi; vtrique Natalium lucem, quam ex VRSINIS Principibus vberem hauserant, vitae claritudine, funereque illustri, reddiderunt clariorem. Atque vt ex his omnibus sacro quodam silentio praeteream