Latin
ADALBERTOS, VOLVSIANOS, IOANNES TRAGVRIENSES
Christoph Scheiner, Rosa Ursina xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ego ROSAM COELESTEM VRSINAM, nouum nimirum magnumque SOLIS PHAENOMENON, TIBI MAGNAMINE DVX, venerabundus dedico: in quo, sane exornando, atque perpoliendo, vt OPERAM ego facerem, magnum TV, liberalemque sumptum fecisti. Quo ingenti beneficio, vere &TE beneficum PRINCIPEM probasti; &me TIBI TVAEQVE ILLVSTRISSIMAE GENTI, nouo aeternoque nexu deuinxisti; Litterasque &Litteratos, qui aut fructum, aut gustum hinc aliquem sunt capturi, omnes arctissime obligasti. Erunt enim, opinor, haud nulli, quos ad hunc diem caecus vel error, vel ignoratio huius PHAENOMENI exercuit, longè à vero, verique tramite abductos: ij si per me in viam fortasse reducantur, gratiam omnem TVAE ROSAE debebunt: palam praedicaturi; quod sicut in fabulis ILLE admorso ROSAE FOLIO, pecus Arcadicum exuit; Sic ipsi, ROSAE VRSINAE beneficio, errorem ignorantiae suae dissiparint. Cum Votis Epistolam finio. DEVS TE, INCLYTE PRINCIPVM, domumque TVAM GLORIOSAM, bono publico, incolumem seruet. Romae, è Domo Societatis IESV Professa. M. DC. XXIX. III. Non. Iulij.