# Rosa Ursina xiv

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, ADALBERTOS, VOLVSIANOS, IOANNES TRAGVRIENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xiv

Quam ego ROSAM COELESTEM VRSINAM, nouum nimirum magnumque SOLIS PHAENOMENON, TIBI MAGNAMINE DVX, venerabundus dedico: in quo, sane exornando, atque perpoliendo, vt OPERAM ego facerem, magnum TV, liberalemque sumptum fecisti. Quo ingenti beneficio, vere & TE beneficum PRINCIPEM probasti; & me TIBI TVAEQVE ILLVSTRISSIMAE GENTI, nouo aeternoque nexu deuinxisti; Litterasque & Litteratos, qui aut fructum, aut gustum hinc aliquem sunt capturi, omnes arctissime obligasti. Erunt enim, opinor, haud nulli, quos ad hunc diem caecus vel error, vel ignoratio huius PHAENOMENI exercuit, longè à vero, verique tramite abductos: ij si per me in viam fortasse reducantur, gratiam omnem TVAE ROSAE debebunt: palam praedicaturi; quod sicut in fabulis ILLE admorso ROSAE FOLIO, pecus Arcadicum exuit; Sic ipsi, ROSAE VRSINAE beneficio, errorem ignorantiae suae dissiparint. Cum Votis Epistolam finio. DEVS TE, INCLYTE PRINCIPVM, domumque TVAM GLORIOSAM, bono publico, incolumem seruet. Romae, è Domo Societatis IESV Professa. M. DC. XXIX. III. Non. Iulij.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
