# Rosa Ursina xv

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEOPOREMIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xv

LEOPOREMIV ORVVM eius esse naturae perhibent, vt escam nactus crocitatu praepostero statim prodat, eoque tam sibi, quam prędae acquisitae periculum spontaneum accersat, quo supersedisset, si oblata fortuna in silentio vti maluisset Vnde, appositè Lyricus. Sed tacitè pasci, si posset Coruus, haberet Plus dapis, & rixae multo minus inuidiaeque, Cui quidem aui, naturae instinctum secutae facilem dat veniam censura; hominis vero in secretis suis pandendis inconsiderata loquacitas vti culpa, ita merita vel poena, vel reprehensione non vacat: lapsus enim arbitrio humano subiecti, indulgentiam tardiorem obtinent, Tua namque vt prodas quis cogit? Et si propriorum quidem arcanorum praematura reuelatio iustam imprudentiae notam non effugit: quid de ijs sentiemus, qui aliena proferre gestiunt, & vt res suas vsurpant; legitimosque Dominos possessis deturbant? Equidem humanissime Lector, vti propria mea inuenta exigua sane & pauca, neque magnificè circumspexi vnquam neque impetuosè alijs obtrusi, imo potius rexi & neglexi: ita aliorum elucubrationes si commendatione dignas iudico, sua laude libenter exorno, mihi autem ipsas vendicare, etiam si possem, profecto dedignor, non quia viles, sed quia alienae sint; aemulus in hoc naturae atque sagacitatis VRSINAE, quod animal cum succo viuat suo, iure quoque istud sibi vsurpat suo, IPSE ALIMENTA MIHI, quod Symbolum VRSINVM, ego quoque in hac VRSINA ROSA, absque arrogantia, sine iniuria cuiusquam mihi vendico, ex qua corollas de folijs meis, non alienis necto, succum oleumque Rosaceum sudore & labore meo, non alieno exprimo: nam quod vna cum meis Obseruationibus, P. Georgij Schoënberger, & P. Caroli Malapertij Macularum solarium cursus in ordinem à me digestos adduco; aequum est, vt qui primam à me huius apparentiae doctrinam atque institutionem olim Ingolstadij hauserunt, industriae suae fructum aliquem nunc referant, dum illorum Obseruationes meis illustro, meritaque ipsi industriae suę laude non carent, tametsi tales eae obseruationes non sint vt ex illis solis Macularum cursus pleni & perfecti deducantur; quos impossibile est haberi, nisi contactus horizontales exactissimè consignentur, quibus deficientibus frustra loca motusque veri corporum istorum solarium proclamantur: & sine certitudine mathematica, sola persuasione quadam arbitraria, in Catalogum Planetarum circumsolarium accensentur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
