# Rosa Ursina xvi.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, xvi.1 to xvi.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xvi.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xvi.1

Optassem multo magis vt ad manum etiam fuissent ea quae mihi P. Ioannes Baptista Cysatus, & Pater Chrysostomus Gall accuratè obseruata Ingolstadij consignauere, meruerunt enim id eorum strenui & plurimorum annorum labores, mea caussa exantlati; quos tamen in curis secundis, dante Deo, non negligam, sed cum foenore producam, atque ex ijs vna cum meis illorum temporum Obseruationibus, designationes aliorum supparium, quas collectas in Germania conseruo, euentilabo, friuolasque inde deductas consequentias atque falsam doctrinam non arbitratu meo, aut vulgi praecipitis impetu, sed ex ipso Phęnomeno (id quod Mathematicum verum facere oportet) Sole clarius, & vberius quam in hoc Opere pręsto, ostensam castigabo. Nam ex quo vel Apelles meus post tabulam suam, vel Vlysses post Alacis clypeum latuit, prodierunt non pauci, qui sumpto pro subula in manus penicillo alienam picturam perfecturi, infecerunt inertia; alij Phaenomenon solare, tanquam castissimam Penelopen absente Vlysse adorri miris artificijs infestarunt, dum quiuis hanc sibi sponsam arripere domumque suam deducere collaborat, & SOLARIBVS sese illustrare TENEBRIS, MACVLISQVE condecorare CAELESTIBVS pulchrum putat: quo factum est, vt historicae veritatis ignarus Lector, merito possit haesitare, & cuinam in tanta Riualium turba hanc elegantem Helenam adiudicet, haud ita facile discernere. Sunt enim qui ambitione atque odio, sunt qui patriarum atque Nationum suarum studio, sunt qui amicitiae affectu, sunt qui persuasione mera atque auctoritate sola, sunt qui errore ducti huic potius quam illi faueant; sunt tandem qui veritate victi, id quod aequum est statuant. Quibus omnibus vt certam veritatis facem praeluceam, breuem, simplicem, & incorruptam rerum circa Phignomeni huius inuentionem gestarum summam, (praeter ea quae lib. 1. cap. 2. & lib. 3. in Notis generalibus Nota 28. & alibi in Nutis ad Appendicem Imaginis Obseruationum XXVI. pag. 222. & sequentibus, nec non alijs locis copiosè dicuntur) candidem subnecto. Anno igitur 1611. in Vniuersitate ingolstadiana Matheseos Professor Mense Martio, conscensa Templi nostri turri, Tehoscopio per Nebulam moderatam in Solem proportionatè hebetatum directo, non ex vllo rumore praeuio, sed Solis explorandi studio spontaneo ductus, Maculas solares prima vice deprehendi, socio lo.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
