# Rosa Ursina xviii.5-6

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, xviii.5 to xviii.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xviii.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/xviii.5

Viso exteriore ROSAE VRSINAE habitu incessuque Liber Quartus ad interiora progreditur, ipsiusque natalem locum atque incunabula in ipsa Solis regia detegit, quin & ipsius Solis prolem indicijs haud dubijs manifestat: nam & lucis praestantia, & eadem motus pernicitate cum eodem contendit; ipsa eosdem gyros annuos, eosdem choros menstruos, circa sphaerae sularis centrum proprium vna cum Sole peragit, & modo caeli partibus superis, modo hisce inferis sese laeta explicat, quaque id fiat ratione, RATIO IPSA THEORICA è Phaenomeno esumpta luce clarius commonstrat. Fama est Vrsos informem foetum lambendo formare: vnde illud VRSINVM Emblema; INDVSTRIA FORMAT: quod si Vrsorum CONSTANS catulos INDVSTRIA FORMAT, Huic certe meae VRSINAE ROSAE tot annis nunc cultae, ne quid elegantiae atque venustatis deesset, praeter ea quae ex sensu manifesto adduxi, quae ratione firma conclusi, ornatum etiam aliunde accersiui: in calce itaque Operis multa de Solis, Siderum caelique natura vel IGNEA, vel CORRVPTIBILI, vel denique LIQVIDA, ex Auctoritate tam Sacra quam prosana, tam vereri quam recenti, apertis & in medium allatis ipsis Scriptorum fonribus, Lectori perpendenda affero.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
