# Sol ellipticus 13-2

Christoph Scheiner, Sol ellipticus, OBSERVATIONES SOLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13-2

Quapropter cum venti & defaecatus aër ad hanc Solis contorsionem inhabiles sint probati: Dicendum est quinto, eam in illa aëris plaga euenire, quam natura Atmosphaerae, siue vaporum regioni destinauit: quod qua ratione se habeat, sic vlterius indagatur. Quomodo Sol in Atmosphaera, vaporúmue regione, sphaeroides oblongum induat. TErra velut indumento quodam circumtegitur tenuibus quibusdam halitibus; vi namque insiti caloris, continui quidam spititus euaporantur ex aquis aquei, exhalantur è terra terrei, qui secundum naturalem grauita. tis molem, & leuitatis agilitatem; in figuram globosam sese paulatim recipiunt; impossib. le enim est, vt grauius naturâ sua, supra leuius sponte quiescat; necessarium igitur est, vt mixta ista imperfecta, ad perfectam sese globositatem conuoluant; cuius rei experimentum fluctus marini praebent, qui cessante vento, ad pristinam aequabilitatem statim residunt. Haec ergo sphęra cum sit diaphana & densior aëre puro, Solem & caetera sidera, exaethere in se delapsa3 refringet, alienoque induta schemate oculis spectantium offeret. in qua quidem cum duo reperiantur, densitas & conuexitas, videndum quid conferat vnaquaeque in praesentem apparentiam. Nam cum doctrina consentiens sit omnium Opticorum in Anaclasticis, rem visam in alterum diaphanum delapsam infringi aut ad perper diculum è puncto incidentae erectum, aut ab eodem, secundum densitatis videlicet aut raritatis conditionem; & cum physica experientia constet, aethera esse multo subtiliorem hoc nostro inferiore aëre & omnino vaporum caligine: mirum sanè est, Solatem longitudinem eâdem prorsus quantitate constare tam in meridie, quando Sol sphaericus: quàm in ipso occasus puncto, quando ellipticus apparet. Nam refractionem illius fieri oportebat vel ad perpendicularem diametro longi tudinis, & idcirco longitudinem imminui; vel à perpendiculari, ob eam. que rem longitudinem augeri: at verò neutrum est factum (sensibiliter saltem) vti exploratissima testata est saepius experientia, & obseruationes dierum 20. 21. 26. Decembris: 5, item 6. atque 7, lanuarij, euidentissimè conuincunt: SOLI uincunt: idcitco haud immeritò quis addubitet, quomodo veritati consentaneum sit, in perspicuo alterius naturae refractionem fieri, cum Solis longitado occidua nequaquam immutetur; aut qua astruatur ratione, medium illud densius esse, aut qui fiat, vt si Solis altitudo integra perstet in meridie?

---

Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus.
