Latin
OBSERVATIONES SOLI
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 14
Unproofread scanNot analysed yet
Vt taceam hanc Solis compressionem in inferiore semicirculo amplius notari, quam in superiori; quod tamen non fieret, si is hemisphaerij sui basin ad nos inclinatam aduerteret. Dico secundo; Emphasin hanc non inesse caelo alicui, puta Solis, Lunae, alteriúsue erronis: aliàs enim aequè in meridie, atque sub crepuscula deficeret altitudo Solis; cum eandem caussam positam, idem sequatur effectus; aeque autem &eodem modo Sol traluceret coelestes sphaeras in meridie, atque manè aut vespere; nam parallaxis sensibile discrimen huc non inferret. In meridie autem Solem constringi, vti manè aut vespere repugnat experientiae. Dico tertio; Non esse phantasiam hanc in oculo aut vitro: aliàs toto die per vitrum; &non tantum circa crepuscula per oculum appareret; nunquam etiam per foramen immissionis accideret; quae tamen omnia aduersantur experientiae. Dico quarto; hoc phaenomenon esse in aëre, &in ea ipsius regione, quae mutationibus obnoxia est, aliàs enim si non variaretur aër, in quo ita Sol contrahitur; eodem semper contraheretur modo; eo quod alia inuariata maneant: cul tamen experientia quotidiana reclamat. Et quia purus aër, eodem modo species rerum affectas transmittit, ista verò Solis traiectio diuersimodè quoad contractionis quantitatem, contingit; idcirco illi aëris regioni transcribendus est hic effectus, qui spissioribus concretus est vel vaporum vel exhalationum materijs: cuius rei signum est, quod saepe nunc coelo pluuio aut multum humido, Solem contractum viderim in meridie; exporrectum verò invesperam vsque, coelo multum diuque sudo &tranquillo, vt paret diebus, 7. 8. 10. &11. Decembris &c. qui fuêre, purgatissimi; ita vt persuasus fermè tum fuerim, delusum esse me ab hac apparitione. Ventos autem huius rei caussam non esse, inde liquet, quod ijs vehementissimè flantibus, &tectorum imbrices tegulasque inaudito ab hominum memoria impetu scandularum instar disijcientibus idque, triduo integro; deprehenderim nihil ominus, cum tempestas serenissima perduraret, hanc coitionem alàs vehementiorem, aliàs remissiorem; vt taceam coelo tranquillissimo, positis ventis, non desinere Solem arctari: accedit quod flatus isti ventorum in aëre sint, vti fluctus in mari; ijs ergo variantibus fieri nequiret, vt Sol sese in angustum colligeret, propter inquietam &inaequalem ventorum fluctationem, vti in aquis agitatis fit; cuius contrarium tamen experior, quotiescunque furentibus etiam ventis, Solem accedo.