Latin
17.1 to 17.3
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 17.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ratia Ratio est ista: Quia cùm sola plana verticalia Solem secantia sint tales superficies, in quibus necessariò insit, punctum solare cuius radius refringatur, punctum item refractionis, centrum praeterea ipsius visus, &perpendidicularis linea à puncto refractionis super superficiem atmospherae crecta, &in centrum terrae producta: sola plana verticalia Solem lecantia sunt superficies refractionum; per iam 10. mi Vitellionis, &5. am q. mi Alhazeni, &conseq entur eiusdem contractionum: per 51. 52. &53. l. 10. Vitell. &per 52. &54. Alhazeni, l. 7. caussa est, quod refractio in medio secundo densiore ad perpendicularem fiat, ideoque rei visae quantitatem secundum refractionem imminuat, vt praeter citatos, omnes melioris notae Optici docent. Cum autem communis sectio, quam verticale planum cum basi coni Solaris facit, sit ipsa Solis altitudo; &communis omnium planorum verticalium sectio mutua, sit ipsa linea verticalis, extra quam commune penitus nil habeant ista plana; hinc fit, si plana verticalia per Solem extraverticem constitutum, agantur quotcunque: impossibile esse, vt communes illorum &baseos Solaris coni sectionis vnquam in eadem basi concurrant, licet inclinari ad se possint, eò quod omnium communis concursus esse soleat in ipsam lineam verticalem. Ex quo efficitur, vt tametsi sectiones istae diametro altitudinis Solaris in re non sint parallelae, sensu tamen à parallelis nihil diffetant, Vnde palam sit, refractionem Solarem, adeoque contractionem fieri nequaquam posse, nisi secundum solam altitudinem. Atque ex hac breui quidem sed efficaci demonstratione, aliâs commodiùs diducenda, facilè factae obiectiones diluentur. Experientia autem est haec. Nam si vitrum accipias, conuexa atque eoncaua superficie sphaerica homocentrica siue parallela terminatum, &per illud ad axem opticum orthogonos à lumine ad vitrum &ab hoc ad oculum delapsum, candelam accensam intuearis, tento inter oculum &lucem vitro; videbis eandem in loco &figura naturali, quamdiu axis opticus ad altitudinem &longitudinem vitri fuerit rectus; at verò si vitrum inclinaueris, vt axis opticus à face candelae profectus, incidat in superficiem vitri obliquè, contrahetur lucis visae diametrus illa, quam opticus axis ad angulos obliquos attigerit, manente inuariata illa (sensibiliter saltem) in quam axis perpendicularis peraenerit.