Latin
OBSERVATIONES SOLI
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 25
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si tubus simulachrum Solis aliâs circulare, aliâs ellipticum repraesentat; aliâs aequabili, aliâs anfractuoso (interueniente vaporum inqieutudine) circumseptum ambitu refert; cur non idem efficiat in caeteris luminibus majusculis? quid in dentatos Lunae apices, &lunatas Veneris falces referat? imo verò &de facto obiecit, cum periculum huius rei facerem saepissime. Quod si diametrorum solarium, secundum longitudinem &altitudinem, inter se dimensionem exactissimam fas est nancisci; quis prohibebit, quo nimus id obtineatur, in aliorum quoque siderum maximorum saltem &erraticorum considerarione? Nam si tubus idem adhibeatur, tubus inquam potens, &eadem ipsius deductio seruetur, in eadem remotione papyrus vitro concauo obijciatur, ita vt siderum imagines radiosae in eandem ordinatis non autem confusis radijs allabantur, &c. impossibile est, vt bases conorum radialium, ab astris in chartam proiectorum, non proportionali dilatatione à vitris refractae compareant. Erit itaque, in tali casu, vt dimetiens Solis verus, ad dimetientem Lunae, vel Veneris, vel louis verum; ita visus ad visum. Ex quo postea licebit statim intelligere, quantum Veneris à Solis diametro excedatur, in qualibet ipsius ad Solem elongatione: cuius rei specimen quoddam vmbratile (nam absolutam pragmatian in proprium tempus &locum prudens differo) in subiecta tabella habes; quibus diebus, Veneris diametrus tantam rationem ad Solis diametrum miIN MI,