# Sol ellipticus 25

Christoph Scheiner, Sol ellipticus, OBSERVATIONES SOLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/25

Etenim si tubus simulachrum Solis aliâs circulare, aliâs ellipticum repraesentat; aliâs aequabili, aliâs anfractuoso (interueniente vaporum inqieutudine) circumseptum ambitu refert; cur non idem efficiat in caeteris luminibus majusculis? quid in dentatos Lunae apices, & lunatas Veneris falces referat? imo verò & de facto obiecit, cum periculum huius rei facerem saepissime. Quod si diametrorum solarium, secundum longitudinem & altitudinem, inter se dimensionem exactissimam fas est nancisci; quis prohibebit, quo nimus id obtineatur, in aliorum quoque siderum maximorum saltem & erraticorum considerarione? Nam si tubus idem adhibeatur, tubus inquam potens, & eadem ipsius deductio seruetur, in eadem remotione papyrus vitro concauo obijciatur, ita vt siderum imagines radiosae in eandem ordinatis non autem confusis radijs allabantur, &c. impossibile est, vt bases conorum radialium, ab astris in chartam proiectorum, non proportionali dilatatione à vitris refractae compareant. Erit itaque, in tali casu, vt dimetiens Solis verus, ad dimetientem Lunae, vel Veneris, vel louis verum; ita visus ad visum. Ex quo postea licebit statim intelligere, quantum Veneris à Solis diametro excedatur, in qualibet ipsius ad Solem elongatione: cuius rei specimen quoddam vmbratile (nam absolutam pragmatian in proprium tempus & locum prudens differo) in subiecta tabella habes; quibus diebus, Veneris diametrus tantam rationem ad Solis diametrum miIN MI,

---

Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus.
