Latin
DIAMETRORVMOET FAD SE RATIO
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 30
Unproofread scanNot analysed yet
XDuG Vnde aliqua possit suboriri dubitatio, sitne animaduersa macularum latitudo de qua, in Apelle fit mentio, è motu proprio ipsis insito profecta; an huic transcribenda phaenomeno? quem tamen scrupulum &mihi pridem abstulit, &alijs breui, vt spero, eximet veritas explorata. ritoltiosilino r Nam erroris occasionem agnoscere, est in hisce negotijs exorbitandi periculum euasisse, &veritatem magna ex parte appreliendisse. Quapropter &hoc rerum caelestium scrutatoribus per istud phaenomenon obtigit beneficij, vt circa Maculas solares sine vlla alicuius hallucinationis formidine liceat occupari; quod quo fructu fiat, breui Numine adiuuante, sentietur. Abitum paranti, ecce tibi noua inijcitur mora: aequum senatui illi Heliaco visum non est, vt ego qui alteri xeniolum congessi, ipse inanis absque sportula è tam opulenta aula dimitterer. Quae ergo mihi donata sunt apophoreta, contemplanda ex hactenus disputatis explico Porismata. RIS