# Sol ellipticus 30

Christoph Scheiner, Sol ellipticus, DIAMETRORVMOET FAD SE RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/30

XDuG Vnde aliqua possit suboriri dubitatio, sitne animaduersa macularum latitudo de qua, in Apelle fit mentio, è motu proprio ipsis insito profecta; an huic transcribenda phaenomeno? quem tamen scrupulum & mihi pridem abstulit, & alijs breui, vt spero, eximet veritas explorata. ritoltiosilino r Nam erroris occasionem agnoscere, est in hisce negotijs exorbitandi periculum euasisse, & veritatem magna ex parte appreliendisse. Quapropter & hoc rerum caelestium scrutatoribus per istud phaenomenon obtigit beneficij, vt circa Maculas solares sine vlla alicuius hallucinationis formidine liceat occupari; quod quo fructu fiat, breui Numine adiuuante, sentietur. Abitum paranti, ecce tibi noua inijcitur mora: aequum senatui illi Heliaco visum non est, vt ego qui alteri xeniolum congessi, ipse inanis absque sportula è tam opulenta aula dimitterer. Quae ergo mihi donata sunt apophoreta, contemplanda ex hactenus disputatis explico Porismata. RIS

---

Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus.
