Latin
iii
Christoph Scheiner, Sol ellipticus iii
Unproofread scanNot analysed yet
Per opportunè tamen cùm animum tùm audaciam sufficiebat ipsum anni tempus, quo munuscula varia, veterum Romanorum more, ab inferioribus missa, magnatum aut seria negotia tempestiuè interpellant, aut mensis se modestè inferunt; quà Patronorum in se gratiam, quà suam in eos obseruantiam testatura. Ausu igitur magno Sol grauioribus Ser. V. occupationibus intercedere formidans, Qui speciem induit, quo commodius tantis se mensis sistat, obsequij prae se ferens nomen; non quo primum, vt oua in epulis, sed postremum inter mala obtineat locum. Et si minus ex se gratiae aliquid mereatur, forsitan ex nouitate montibus arrideat insolentia habitus peregrini. Atque ne tanto temporis interlapsu vitium aliquod ab hoc ouo contractum esse suspicari quis possit; caeleste ipsum est, è superis regionibus in terras delapsum, Vestraeque Serenitatis illapsum gremio, in quo tutum sibi receptaculum construat; cuius latibulo contentum testa pullum sub amplis benignitatis Vestrae alis confidentius excludat, calore gratiae foueat, donec in Iouis alitem quandoque adolescat. Caussas illius Sere. NV. oblati, non à meis in se officijs, sed à suis in me beneficijs, in Societatem nostram meritis exquiret, cuius si patrocinium agit, id ex habitu suo moreque agit: cui proinde tanquam Patrono munificentissimo annos multos incolumes, jure meritissimo precor ab eo, qui nostrûm cuiusque tempora suis definiuit momentis: simulque rogo, vt dum Solem tristiore vultu, contractiore globi schemate contemplatur, corpus suum Reipubl. fractum laboribus nonnihil restauret, mentem publicis intentam curis, paulisper remittat; nihilque sub Sole firmum reputet, vbi vel Solem ipsum deficere videt. Ingolstadij 28. Decemb. Anno 1614. Seren. *Vestrae Deuotissimus Christophorus Scheiner.