Latin
OCCIDENS
Christoph Scheiner, Sol ellipticus vii
Unproofread scanNot analysed yet
Accensum itaque studio incredibili rei vlterius inquirendae, dies secuti pluuij nonnihil remorati sunt, quo vsque se nobis ad vigesimum septimum Nouembris constantius coelum aperuit: à quo proinde tempore, extra propositum non erit, vt obseruationes omnes alicuius momenti, ordine pandam. Et quia diametrus f Solis contrahi solita, existit semper in plano alicuius circuli verticalis; idcirco rectè facturus videor, si illam vocauero Diametrum altitudinis, siue altitudinem Solis; alteram verò, quae eadem perseuerare videtur, &priorem ad angulos rectos secat in centro Solis, diametrum longitudinis, siue Longitudinem Solis, propterea quòd eiusdem vbique perseueret magnitudinis, experientia teste, cuius est illa diametrus, quae Solem meridianum metitur; &quòd longitudinibus Sole circulum meridianum obtinente aequidistet: praesertim cum Astronomica speculatio secundum situm meridianum suam doctrinam absoluat. Quod si in aliqua obseruatione vnicam attulero dimetientem, intelligitur illo tempore sol pleno illuxisse circulo. Quod igitur in glotiam Magni Numinis vertat, ad id ipsum spectrum propius accedo.