Latin
OBSERVATIONES SOLI
Christoph Scheiner, Sol ellipticus viii
Unproofread scanNot analysed yet
tamen quia eas, quae in mense Decembri sunt adnotatae, maiori solertia, &pluribus testibus perfeci, quam illas Nouembris: idcirco non immeritò de toto hoc negotio addubitare caepi, veritus ne fortè incuria quadam obseruandi, aut oculorum labe fuerim illusus: praesertim cum viderem Solem hactenus in mense Decembri planè sphaericum appanere (id quod litterae A &L, vni diametro adiunctae significant) eandemque esse tam Altitudinis quam Longitudinis, etiam hora vespertina tertia, mensuram; cùm tamen in mense Nouembri saepe viderim hora duodecima, Solis altitudinem à longitudine nonnihil deficere, idcirco acriorem pro huius rei indaganda certitudine adieci curam; tum vt ne phaenomenon hoc, si quod esset, me fugeret, neu si nullum esset, frustra inani occuparem manus opera, mentem opinione; tum alios inuentionis, si qua daretur, nouae participatione vsúque ne fraudarem.