# Sol ellipticus viii

Christoph Scheiner, Sol ellipticus, OBSERVATIONES SOLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/viii

tamen quia eas, quae in mense Decembri sunt adnotatae, maiori solertia, & pluribus testibus perfeci, quam illas Nouembris: idcirco non immeritò de toto hoc negotio addubitare caepi, veritus ne fortè incuria quadam obseruandi, aut oculorum labe fuerim illusus: praesertim cum viderem Solem hactenus in mense Decembri planè sphaericum appanere (id quod litterae A & L, vni diametro adiunctae significant) eandemque esse tam Altitudinis quam Longitudinis, etiam hora vespertina tertia, mensuram; cùm tamen in mense Nouembri saepe viderim hora duodecima, Solis altitudinem à longitudine nonnihil deficere, idcirco acriorem pro huius rei indaganda certitudine adieci curam; tum vt ne phaenomenon hoc, si quod esset, me fugeret, neu si nullum esset, frustra inani occuparem manus opera, mentem opinione; tum alios inuentionis, si qua daretur, nouae participatione vsúque ne fraudarem.

---

Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus.
