Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.2
Not analysed yet
hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi. Tum Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo. Minime vero inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum (me autem dicebat) quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.