Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.26
Not analysed yet
Tu vero inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum. VA. Audebimus ergo inquit novis verbis uti te auctore, si necesse erit. —earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.