Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.33
Not analysed yet
Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam. Nos vero volumus inquam, ut pro Attico etiam respondeam. ATT. Et recte quidem inquit respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas. VA. Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.