Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.38
Not analysed yet
cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.