Latin · ~7 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Academica 2.n
Not analysed yet
Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarim qui sibi sapientes videntur secundas partes dari, cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudidio sit secundus. fac enim verbi causa Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissmium Academicorum exarsit ingenium. ergo Zeno vel Chrysippus si interrogetur qui sit sapiens, respondebit eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus vel quis alius adversariorum negabit suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse contended. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur. in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit, interrogatus quid ei videatur dubitare se dicet. roga nunc Stoicum qui sit melior. Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemos dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum converte et quaere quem magis amet, Zenonem a quo bestia vocatur, an Arcesilan a quo audit tu fortasse verum diois sed requiram diligentius: nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro?